- FRATRES
- FRATREScelebre inter Bohemos nomen, a piis Hussi reliquiis, post Calixtinorum secessionem, Ordine atqueve Consistorio Lhotae prope Richnoviam erecto, congregationi inditum, A. C. 1457. quae ab illo rempore Fratrum Unitas dicta est, inter cuius primos fundatores recensetur Gregorius Rzehorzius, sdororis Rokyzanae nepos, genere nobilis, in coenobio antea Pragensi sanctitatis opinione celebris. His praefuêrunt, Seniores appellati, sorte tres primitus electi sunt, ut munera Ecclesiastica, et ius Ordinationis obirent: Fuêrunt autem Matthias Convallensis, Thomas Przelaucius, et Elias Chrzenovicius, quibus Michael, qui antea illos docebat, et Stephanus Valdensium Ep. manus imposuêrunt. Hoc novo Ordine excitato Rokyzana, quasi spretus esset, aegerrime rem tulit, et Podiebradio Rege in suas partes pertracto, actiter illos persecurus est, unde Iamnici, quod in speluncis latitare cogerentur, dicti: Etiam Calixtini cum Monachis in eorum caedem coniurarunt, nullo hostilitatis genere omisso. Nihilominus circa A. C. 1500. In Bohemia Moraviaque iam prope 220. Fratrum Ecclesiae numeratae sunt, sed cum augmento crevêre persecutiones: Hinc non urbibus modo, sed et aditu ad honores ab Uladislao Rege exclusi sunt, A. C. 1502. nec Confessio et Apologia Regi dedicata eos iuvit. Proscripti igitur A. C. 1508. Varadiensi Ep. decretum extorquente, quod tamen ob iudicia Dei persecutoribus immisla, ut prov. inde ortum: si quem vivere piget, aggrediatur Picardos. Paulo post increbrescente Erasmi famâ, eius testimonio Confessionem suam gratiorem reddere cum vellent, ab eo id, ne de Fama periclitaretur, negatum: Lutherus quoque, tum adhuc Papae addictus, in contionibus suis acerrime in Fratres invectus Wittebergae. Primis Senioribus mortuis Eliâ A.C. 1503. Matthiâ A. C. 1515. Thomae A. C. 1518. successit huic Lucas Pragensis, unus ex peregrinatorum numero, vir eximius, quo tempore etiam reliquae Christianae orbis partes Ecclesiam puriorem parturiebant. Crevêre interim in Bohemia Moraviaque Fratrum Ecclesiae, quam vis domestici externisque hostibus indies obnoxiae. Quorum quidam cum coniunctionem cum Pontificiis urgerent, Lutherus illos dehortatus est, A. C. 1525. Hinc templa illis erepta, sed Ludovico Rege in praelio occiso, mox iterum patuêre: impetratâ praecipue per Confessionem Ferdinandooblatam, sacrorum veniâ, A.C. 1534. Sequenti Anno Lucas Archipresbyter, de quo supra, obiit, volumine canticorum e S. Bibliis in usum Ecclesiae linguâ patriâ, accurato labore composito, aliisque scriptis clarus; postquam Ecclesiae Fratrum non ab hostium persecutionibus, sed a neglecta disciplinae periculum imminere praedixisset. Ipsum in officio excepit Fr. Benedictus, cui Ioh. Augusta adiunctus est. Hi Unionem cum Luthero, A. C. 1536. per legatos, nomine suorum, inivêre: quam A. C. 1540, et biennio post renovarunt: eodem fine, et Argentinam misso ad Bucerum Matthiâ Czervenckâ. Iterum occlusa post haec Fratribus templa, A. C. 1547. et in illos saevitum: quorum 500. simul ad Albertum Ducem Prussiae se contulêre, libertate religionis exercendae ab illo, per Paulum Speratum, sollenniter obtentâ: in qua Pella, ad A. C. usque 1574. sub patrocinio Brandenburgici vixêrunt: in Poloniam quoque maiorem, et min. fide interim propagatâ. Sic in Bohemia tum publici coetus Evangelici nulli, at in Moravia congregatio Fratrum adhuc non spernenda erat. In Polonia, post confessionem fidei per Iacobum Ostrorogium Regi A C. 1564. oblatam, illis quies. In Bohemia quoque, post Ferdinandi obitum, a Rege Marimiliano liberum religionis exercitium obtentum, et templa iis restiruta sunt: A. C. 1564. sed ecce novas machinationes, auctore Ioachimo Neuhusio, regni Cancellario, quae tamen illo, Danubii vorticibus hausto, frustra fuêre. E Prussia quoque Fratres, cum Polonicis ministris August. Confessionis uti iuberentur, in Bohemiam remearunt: erantque tum numerosi eorum in Bohemia, Moraviaqueve coetus, sed magni nominis Theologorum obitu funestati. Ioh. itaque Augustae, Ioh. Blahoslavio, et Matthiae Czervencka demortuis, substituti Andreas Stephanus et Ioh. Calephus, syncretismum cum Augustanae confessionis sociis inituri, confessionem ex scriptis Hussi, et confessionibus Fratrum collectam, atqueve ab Academia Wirtenbergensi, quo Lobkovicius Baro missus erat, approbatam Maximiliano A. C. 1575. rursus obtulêrunt, quâ ab illo confirmatâ, iterum Ecclesiae halcyonia esse coepêre: cum iam ante, A. C. 1570. in Polonia Confessionis Bohemicae, Augustanae, et Helveticae consensus Sendomiriae fuisset inltus. Pace hâc inter diversos adversarorum insultus fruiti Fratres, verterunt A. C 1578. in linguam Bohemicam S. Biblia, sumptus Ioh. Zerotinio Barone suppeditante, notasque addidêrunt; quod opus cum Ep. quidam Pontif. videret, ut refert Regevolscius, in System. Historico-Chronologico Eccl. Sclavonic. Certe, dixit, hic labor nec idiotarum est, nec parvarum virium humanarum. Post A. C. 1600. pax aliquandiu nutare coepit, Iesuitarum fraude decreto publicato, quo Fratrum templa iterum claudi iussa: quâ ipsâ die nuntio accepto de Alba capta, dixisse fertur Imp. Exspectabam tale quid, postquam hodie Dei regimen, quod est conscientiarum, usurpare coepi. Mox, eiecto ex aula Rumpio, Fratribus infesto, ius sacrorum institutum, literaeque Maiestatis, quibus libertas Religionis Christianis sub Utraqueve (ita illos vocare libuit) permittebatur, concessae sunt A. C. 1609. quae pax ut firma conservaretur, Consistorium Evangelicis atqueve Fratribus commune, cui Administrator, et Senior praesideret, erectum atqueve Consensus sollemniter initus est, parariis praecipuis Andreâ Comite Schlickio, et Venceslao Barone de Budowa. Verum dum pacem habent Ecclesiae, segnescere in zelo pietatis ac sic charitatem illam primam omittere coepêrunt. Hinc licet Pragae templo magnis sumptibus Salvatori aedificato, A. C. 1614. securitas, ambitio, litigandi pruritus, odia mutua eandem calamitatem Bohemicis, quam Germanicis Ecclesiis attraxêrunt; iuxta vaticinium Archidecani Gorentensis, in contione A. C. 1609. sub tempus Unionis habita, et Lutheri, de quo tom. 2. Ien. Excitata mox infelix controversia, an ex literis Maiestatis liceat Evangelicis templa in territorio Ecclesiastico erigere, inde tumultus, et dulce inexpertis bellum, quo regnum universum et Ecclesiae Protestantium pessundatae. Interim celeberrimâ Zeravitcii in Motavia synodo celebratâ, A. C. 1616. Ordo Ecclesiae conscriptus ac publicatus est. Sed Friderico Rege A. C. 1620. victo, Ecclesiâ velut Cimmeriis tenebris involutâ, ultra 20. Pastores rabie militari occubêrunt, saevitumqueve in Proceres, et in Moravia aeque ac Bohemia Religio inhibita, ac generali exilio Pastoribus A. C. 1624. Fratribusque omnibus A. C. 1627. imposito, etiam Ziscae, et Rokyzanae cineres refossi sunt. Quate ad 12000. hominum in Germaniam, Poloniam, Hungariam, Belgium, Angliam concessêrunt, sicqueve Unitas Fratrum, quae per 180. Annos a 52. in Bohemia, et Moravia Senioribus gubernata fuit, tertium pro Religione exilium subiit. Reliquiae in Poloma confiniisque adhuc non exiguae, verum afflictae admodum, hoc tempore liberalitate Fratrum Helvetiorum non parum levantur. Vide Laetum Comp. Hist. Univ. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.